post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum
Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae
filii Sellum filii Sadoc filii Achitob
filii Amariae filii Azariae filii Maraioth
filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci
filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron
sacerdotis ab initio
ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege
Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum
manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius
et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et
de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de
Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis
et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus
septimus regis
quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone
et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei
sui bonam super se
Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et
faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium
hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex
Artarxersis Ezrae sacerdoti scribae erudito in sermonibus et
praeceptis Domini et caerimoniis eius in Israhel
Artarxersis rex regum Ezrae sacerdoti scribae legis Dei
caeli doctissimo salutem
a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de
populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in
Hierusalem tecum vadat
a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es
ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in
manu tua
et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores
eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem
tabernaculum est
et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa
provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de
sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in
Hierusalem
libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos
arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super
altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem
sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo
argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite
vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui
trade in conspectu Dei Hierusalem
sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui
quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de
fisco regis
et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus
custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque
petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque
mora detis
usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti choros
centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei
centum sal vero absque mensura
omne quod ad ritum Dei caeli pertinet tribuatur diligenter
in domo Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et
filiorum eius
vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis
cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius
ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem
inponendi super eos
tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu
tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui
est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed
et inperitos docete libere
et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis
diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium
sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem
benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in
corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem
et in me inclinavit misericordiam coram rege et
consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus
et ego confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me
congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum